- SYNDICUS
- I.SYNDICUSGraece Σύνδικος, defensor Civitatis vel reip. qui ad certam causam agendam vel defendendam eligebatur olim dictus est: ut notat Arcadius, l. de muneribus civil. Hinv. defensio civitatis est, inquit Hermogenianus, l. 1. Epitom. ut Syndicus fuit.Meminit et Harpocration, e quo constat, post exactos triginta Tyrannos, id munus Athenis esse institutum. De iis Lex, Ne cui Syndico iterum fieri liceret crearique a Populo: Cuius ratio fuit, ne id munus ob publicam utilitatem inventum, verteretur in questum compendiumque privatum Demosth. contra Leptin. Ulpianus, οὗτος ὁ νόμος ἐκέλευσε, μὴ δἐυτερον συνδικεῖν καὶ γὰρ ἄπαξ τοῦτο ποιήσας κωλύεται, ἵνα μὴ διὰ τὸ κέρδος ψεύδεςθαι ἐπιχειρῶσιν. Idem quoque docet Paulus, l. 1. sentent. Defensionem Rei publ. amplius quam semel, suscipere nemo cogitur, l. 16. §. 3. D. de muneribus et honor. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 2. Sed et Syndicus dignitatis nomen est apud Burdegalenss Aquitanos, apud quos occurrunt Nobiles quidam Soudics appellati, cum adiectione castri nominis, quos ordini Comitum, Vicecomitum et Baronum accenset Ius municipale Burdigalense. Et quidem duo inprimis eâ nomenclaturâ Proceres insigniri consuevêre. Soldicus, scil. de l' Estrade et Soldicus de la trau, qui hanc forte in iis castris primitus Syndicorum dignitatem obtinuêre, quae dein hereditaria facta ad posteros transiit. Defensorum enim et Syndicorum civitatis amplam fuisse auctoritatem et iurisdictionem, docet Guido Pancirolus, l de Magistratibus municip. c. 9. et Raimund. Montanerius in Chron. Regum Aragon. c. 185. laudati Carolo du Fresne Glossar. ubi Soldicis de l'Estrade veterem armorum librum pro insignibus designare leonem miniatum in area aurea addit.II.SYNDICUSurbs contigua Scythiae cum portu. Aliqui Gorgippen vocant. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.